- OLYMPIA
- I.OLYMPIAorum, ludi ab Hercule instituti, in honrem Iovis, A. M. 2836. ante restaurationem ab Iphiro factam, An. 442. circa Olympiam Eleae regionis urbem a quâ et nomenhabent. Hercules enim, Augeâ Elidis rege superatô, eiusque stabulô repuratô, in campis Olympiae vicinis, iuxta Alpheum fluv. sacrum certamen instituit, quod quintô quôque annô, vel, ut Lycophronis interpres asserit, quinquagesimô mense, celebraretur: idque eô consiliô, ut, in illo certamine, Graeciae iuventus sese pentathlo, seu quinvertiô exerceret: caestibus scil. cursu, saltu, discô, et palaestrâ: iisque velut meditationibus vero certamini praeluderet. Fuerunt autem et Quin quennalia, et per quinque dies celebrabantur, quod quinque fratres essent, Hercules, Peonaeus, Epimedcs, Iasius et Ida. Victor, qui Olympionices vocabatur, et qualem esse, uti Cicer. pro L. Flacco refert, apud Graecos iudicabatur, prope esse maius et gloriosius, quam Romae triumphâsse, oleastrô, vel, ut Aristoreli placet, oleâ, quae Callistephanos dicta fuit, coronabatur; tantum que honoris ei habebatur, ut non per portas urbis, sed per ruinas murorum, sublimis in curru in patriam reveheretur. Hinc Olympiacus. Virg. Georg. l. 3. v. 49.Si quis Olympiacae miratus praemia palmae,Pascit equos ——— ——–Item Olympicus. Fuit apud Megarenses Iovis Olympii, seu Olympici celebris et Lucus et templum, in quo proditum est, ipsius Iovis Olympii simulacrum fuisse non affabre elaboratum, cuius πρόσωπον, i. e. os seu facies ebore aurôque constabat, reliquum vero corpus lutô et gypsô, opus Theocosmi Megarensis, adiutore Phidiâ. Supra Iovis caput Horae erant, et Parcae, uni enim Iovi fata parôre notissimum est, eundemque tempus, ubi opus sit, distribuere. Sane et in conviviis primum poculum, seu primus crater, Iovi Olympio et Diis Olympiis sacer erat. Horat. l. 1. Carm. Od. 1. v. 3.Sunt quos curriculô pulverem OlympicumCollegisse iuvat. ——— ———Lucian. in Harmonide, τῶ μεγάλων Ὀλυμπίων meminit, ubi τὰ μεγάλα non παρέλκει, sed eo quod in pluribus locis Graeciae certamina sacra celebrabantur sub Olympiorum nomine, ideo dixit Olympia magna, ad differentiam eorum, quaeminus celebria erant. Intelligit igitur Olympia magna, quae Pisae ad Alpheum celebrabantur, quae et antiquissima a Pelope et Hercule erant, et celeberrima non solum in totâ Hellade, sed etiam, Italiâ, Siciliâ, Asiâ, Aegyptô, Syriâ, Cyrenaicâ, concurrentibus ad spectaculum et athletas et quadrigas eo mittentibus: In his Choraebum primum victorem refert Athenaeus. Minora vero Olympia erant, quae celebrabantur Dio Macedoniae, ab Archelao rege instituta; quod nos docet Demosthenis Scholiastes, ad Orat. περὶ παραπρεσβείας, his verbis: Τὰ Ὀλύμπια δὲ πρῶτος Ἀρχέλαος εν Δίῳ τῆς Μακεδονίας, κατέδειξεν, ἤγετο δὲ ἐπ᾿ εννέα, ὼς φησὶν, ἡμέρας ἰσαρίθμους ταῖς Μούσαις. Eôdem nomine erant etiam Athenis, ut docet Pindari Scholiastes ad Olymp. 7. ad haec verba: Καρνααῖς εν Ἀθάναις. Sic enim commentatur: Εἴη δ᾿ ἂν ἤτοι Παναθηναῖα ἢ τὰ Ἡράκλεια, ἢ τὰ Ὀλύμπια, etc. Vetus inscriptio Romana, de qua Ios. Scaliger, l. de Emend. Temp. 5. p. 476. Olympia etiam post Pantathenaea recenset, et Hesych. Ὀλύμπια ὁ Ἀθήνῃσιν ἄγων. Item alia Olympia, quae Smyrnae, et alia, quae Pergami, et alia alexandriae, quorum mentionem fieri in Pandectis asserit idem Scaliger. Respectu igitur horum omnium certaminum, quae sub nomine Olympiorum diversis locis celebrabantur, dicta sunt Olympea magna ea, quae Pisae committebantur. Originem Olympiorum lege apud Pausan. l. 5. Honorem eius quod attinet Pind. Od. 1. Olymp. ait, hoc certamen excellere inter reliqua, non aliter atque inter Elementa aqua excellit, inter opes aurum, Sol inter sidera: additque nihil se excellentius cantaturum, Μηδ᾿ Ὀλυμπίας ἀγῶνα φέρτερον ἀυδάσομεν. Olympionicarum vero quatuor praemia fuêre, quae Ludovicus de La Cerda recenset, ad praedictum Virgilii locum. Primo Corona ex Oleastro, Archias, qui unciô versu praemia certaminum quatuor ita inclusit:Ἆθλα δὲ τῶ, κότινος, μῆλα, σέλα, σέλινα, πίτυς.Ubi κότινος Olympicos ludos respicit, et Oleaster significatur. Aristophanes in Pluto, praecedente mentione Olympici certaminis, ita ait:Τῶν Ἀθλητῶν τοὺς νικῶντας ςτεφανώσας κοτίνου ςτεφάιῳ.Philo in l. ὅτι πᾶς σπουδ᾿ Ἐλευθ. Ὑπὲρ κοτίνων, καὶ σελίνων, ἐυκλεὴς ἀγωνιςταῖς ἡ τελευτή. Nazianzenus loquens cum S. Cypriano Oration. 18. Τοῦτό σοι καὶ τῶ λόγων γέρας, καὶ τῆς ἀθλησέως, οὐ κότινος Ὀλύμπιος. Ubi male Latinus Interpres vertit Olivam Olympicam. Oppianus Κυνηγετικών quartô:——— Πολλοῖσιν ἐρεψάμενος κοτίνοισι.Dio quoque Chrysostomus Orat. 27. nominans 4. illa praemia, unum corum ponit κότινον. Stat. l. 6. Theb. v. 6.Hunc pius Alcides Pelopi certavit honorem,Pulvereumque ferâ crinem detorsit olivâ.Circumfertur et Graecus versiculus,Ζηνὸς Ὀλύμπια νικᾶντες φέρον ἀγριέλαιαν .Plin. in promput est l. 15. c. 4. et l. 16. c. 44. Quaedam etiam ad hanc rem observat ex Themistio Iunius l. 5. c. 21. Secundo Corona ex oleâ. Virg. Georg. l. 3. v. 21.Ipsa caput tonse foliis ornatus olivae.Dona feram. —— ——Eurip. apud Plutarch. in Alcib. Olympionicen infert δὶς ςτεφθέντα ἐλαίᾳ. Pindar. Ode 4. Olymp. Psaumidem Olympici certaminis victorem ἐλαίᾳ ςτεφανωθέντα Πισάτιδι. Vide Cael. Rhodig. l. 12. c. 19. Cui adiunge Artemidorum l. 4. c. 54. qui de Olympiis loquens utrum que nominat ἔλαιαν, et αότινον. Tertio, Corona ex auro. Ideoque Pindarus Olympiam vocat, μητέρα χρυσοςτεφάνων ἀέθλων. Quarto ferebant non solum coronas in capite, sed palmam in manu. Vitruvius in praefat. l. 9. Athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores instituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam cum revertuntur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur, e reque publicâ perpetuâ vitâ constitutis vectigalibus fruantur. Seneca in Agamemnone, Actu 5. v. 935.Cape hoc decorum lucliciri certaminis.Insigne frontis, laevâ victricem tenensFrondem, virenti protegat ramô caput.Et ista donum palma Pisaei IovisVelamen eadem praestet, atque omen tibi.Haec tantum inveni, si quis alia, his adiungat. Nam verba illa in Prologo Agathiae, οὐ γὰρ οἶμαι κοτίνου γε ἕνεκα, καὶ σελίνου οἱ Ὀλυμπιονίκαι εν ταῖς κονίςτραις εναπεδύοντο. Haec verba, inquam, novum praemium non faciunt; etiamsi apium nominetur; Nam apium praemium fuit tantum Nemeorum, sed ex dignitate Olympicorum natum, ut trium etiam reliquorum ludorum certatores Olympionicae dicerentur, et sensu istô capiendus Agathias. Ulpianus in Demosthen. Orat. contra Leptin. insinuat praemium aliud: Οἱ μὲν γὰρ τῶ ἀγώνων ἐισὶ ςτεφανίται, οἱ δὲ ἀργυρίται. Sed non liquidum, an Olympicorum esset pecunia, et credibile non fuisse. Nam apud Herodot. l. 8. Tigranes laudat Graecos, quod in Olympicis darent praemium, ςτέφανον, ἀλλ᾿ οὐ χρήματα, De La Cerda. Vide Iphitus. Item Paul. Crusium l. de Epoch. Origan. T. I. Ephemer. Scaliger. de Em. Temp. l. 1. et 5. Petav. l. 9. de doctr. et in Ration. temp. Torniel. Salian. Spond. in Annal. V. T. Langium, de Annis Christi. Ricciol. Chron. Ref. T. 1. l. 3. c. 2. etc. Nic. Lloyd.II.OLYMPIAurbs inter Ossam, et Olympiam montem non procul ab Elide et Pisa, civitatibus Graeciae, ubi erat templum Iovis Olympii, vel Olympici, mercatu, et celebritate illâ quinquennali ludorum Olympicorum nobilis, Strabo l. 8. Arpina olim dicebatur, ut Nicanor scribit, a matre Oenomai. Stephanus etiam Pisam prius vocatam tradit. Hodie Langanico dici scribit Castaldus, Stauri Nigro. Baudrando urbs Elidis, nunc Langanico, in provinc. Belvedere, inter Elidem in Circium et Spartam in Eurum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.